- GRADIVUS
- GRADIVUSMartis cognomentum a gradiendo, ut Festo placet, impositum, eo quod gradatim et per ordines in bellum eatur, aut certe a vibratione hastae, quod Graeci κραδαίνειν vocant. Homer. uttrum que coniungit de Marte loquens,Ἤϊε μακρὰ βιβὰς κραδάων δολιχόσκιον ἔγχος.Huius sedem apud Thracas et Getas poetae collocarunt, quod eae nationes sint bellico sissimae et a pacis otiis alienissimae. Homer. Il. v.Ο῟ιος δὲ βροτολοιγὸς Α῎ρης πόλεμόν δε μέτεισιΤῷ δὲ Φόβος φίλος υἱὸς ἅμα κρατερὸς καὶ ἀταρβὴςΕ῞ςπετο, ὅςτ᾿ ἐφόβησε ταλάφρονά περ πολεμιςτὴν,Τὼ μὲν αῤ ἐκ Θρήκης Ε῾φύρους μετα θωρήςςεςθονἨὲ μετα Φλεγύας μεγαλήτοραςVirg. Aen. l. 12. v. 331. et seqq.Qualis apud gelidi cum flumina concitus HebriSanguineus Mavors clypeo increpat, atque furentesBella movens immittit equos: illi aequore aperte,Ante Notos Zephyrumque volant: gemit ultima pulsuThraca pedum —–– —––Val Flac. Argon. l. 7. v. 644.—— Qualis Getico de pulvere MavorsIntrat equis, uritque gravem sudoribus Hebrum.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.